LAUDS: CHRIST THE KING


Vexilla Christus inclyta
late triumphans explicat:
Gentes adeste supplices,
Regique regum plaudite.

Non Ille regna cladibus,
non vi metuque subdidit:
Alto levatus stipite,
amore traxit omnia.
O ter beata civitas
cui rite Christus imperat,
quae iussa pergit exsequi
edicta mundo caelitus!

Non arma flagrant impia,
pax usque firmat foedera,
arridet et concordia,
tutus stat ordo civicus.
Servat fides connubia,
juventa pubet integra,
pudica florent limina
domesticis virtutibus.

Optata nobis splendeat
lux ista, Rex dulcissime:
Te pace-adepta candida,
adoret orbis subditus
Jesu, tibi sit gloria * qui sceptra mundi temperas,
cum patre-et almo Spiritu, * in sempiterna saecula.


Psalm 63: Hebrew English     Then BACK

Daniel 3:57: Greek English     Then BACK

Psalm 149: Hebrew English     Then BACK
Ephesians 4:15-16
Ἀληθεύοντες δὲ ἐν ἀγάπῃ αὐξήσωμεν εἰς αὐτὸν τὰ πάντα, ὅς ἐστιν ἡ κεφαλή, Χριστός,
ἐξ οὗ πᾶν τὸ σῶμα συναρμολογούμενον καὶ συμβιβαζόμενον
διὰ πάσης ἁφῆς τῆς ἐπιχορηγίας κατ' ἐνέργειαν
ἐν μέτρῳ ἑνὸς ἑκάστου μέρους
τὴν αὔξησιν τοῦ σώματος ποιεῖται εἰς οἰκοδομὴν ἑαυτοῦ ἐν ἀγάπῃ.


or

Benedictus