VESPERS: ST. VINCENT FERRER
Alme Vincenti, veneranda cuius
haec dies totum colitur per orbem,
quas sibi cantat chorus hic fidelis
accipe laudes.

Rite mox annis teneris peractis
Praedicatorum sitiens adisti
Ordinem servans documenta patrum
mente pudica.

Tactus e coelis operam dedisti
litteris sacris utriusque legis
quas docens verbo fidei replesti
lumine mundum.

Inde ferventer cito iam propinquum
saeculi finem fore nuntiasti
ut Deum gentes timeant patenter
vociferando.
Angelus alter penitus fuisti
ille qui coeli medium volabat
nuntians cunctis populis et linguis
Iudicis horam.

Lingua quae sancta populos docebas
rebus et signis variis probabas
languidis reddens cruce sanitatis
robora membris.

Inter electos modo collocaris
semper in coelis merito triumphans
fulgidis sertis redimitus omni
tempore saecli.

Summa sit Christo salus et perennis
gloria Patri pariterque Sancto
Flamini quorum sine fine virtus
regnat in orbe.


Psalm 19A: Hebrew English     Then BACK

Psalm 112: Hebrew English     Then BACK

Revelation 15: Greek English     Then BACK
Ephesians 4:1-16
10 ἥξει δὲ ἡμέρα κυρίου ὡς κλέπτης,
ἐν ᾗ οἱ οὐρανοὶ ῥοιζηδὸν παρελεύσονται,
στοιχεῖα δὲ καυσούμενα λυθήσεται,
καὶ γῆ καὶ τὰ ἐν αὐτῇ ἔργα εὑρεθήσεται...
13 καινοὺς δὲ οὐρανοὺς καὶ γῆν καινὴν κατὰ τὸ ἐπάγγελμα αὐτοῦ προσδοκῶμεν,
ἐν οἷς δικαιοσύνη κατοικεῖ.
14 διό, ἀγαπητοί, ταῦτα προσδοκῶντες
σπουδάσατε ἄσπιλοι καὶ ἀμώμητοι αὐτῷ εὑρεθῆναι ἐν εἰρήνῃ,
15 καὶ τὴν τοῦ κυρίου ἡμῶν μακροθυμίαν σωτηρίαν ἡγεῖσθε.