VESPERS: ST. PIUS V
Hic Michael certamine
fregit draconis impetum
Piique sumpto nomine
hostem repressit impium

Ecclesiae pericula
umbone firmo depulit
sectariorum spicula
mucrone forti messuit.
Ab incolatu daemonum
obsessa purgans corpora
a retiaclo criminum
solvit reorum pectora.

Quanto magis nunc duplices
sibi favores spondeant
nomen Pii qui supplices
votis frequenter invocant
Easter
Quaesumus Auctor omnium * in hoc paschali gaudio
ab omni mortis impetu * tuum defende populum.
Gloria tibi Domine * qui surrexisti-a mortuis
cum Patre-et sancto Spiritu * in sempiterna saecula.
Ascension
Tu esto nostrum gaudium * qui es futurus praemium
sit nostra in te gloria * per cuncta semper saecula.


Psalm 19A: Hebrew English     Then BACK

Psalm 112: Hebrew English     Then BACK

Revelation 15: Greek English     Then BACK
1 Corinthians 3:10-11
κατὰ τὴν χάριν τοῦ θεοῦ τὴν δοθεῖσάν μοι
ὡς σοφὸς ἀρχιτέκτων θεμέλιον ἔθηκα,
ἄλλος δὲ ἐποικοδομεῖ.
      ἕκαστος δὲ βλεπέτω πῶς ἐποικοδομεῖ:
      θεμέλιον γὰρ ἄλλον οὐδεὶς δύναται θεῖναι παρὰ τὸν κείμενον,
      ὅς ἐστιν Ἰησοῦς Χριστός.

Deus qui ad conterendos Ecclesiae tuae hostes
et ad divinum cultum reparandum
beatum Pium Pontificem maximum eligere dignatus es
fac nos ipsius defendi praesidiis
et ita tuis inhaerere obsequiis
ut omnium hostium superatis insidiis
perpetua pace laetemur.